BUTYRI Turris

BUTYRI Turris
BUTYRI Turris
la tour de beurre, in Gallia, Rothomagi dicitur turris altissima Templi D. Mariae Christi Matridicati, in qua campanam totius Galliae maximam pendere ferunt, XL. millium nempe librarum, quod hi vernaculi versus, quibus illa inscripta est, indicant:
Ie suis nommee George d' Amboise,
Qui plus que trente six mil poise:
Et si qui bien me poysera,
Quarante mil y trouvera.
Fuit vero hic Georgius urbis Archiepiscopus, circa A. C. 1500. qui dum consideraret, hanc suam dioecesin tantâ olei penuriâ laborare, ut vix sufficeret, tempori Quadragesimali, huius locô Butyri eis usum concessit; eâ tamen conditione, ut singuli penderent obolos 6. Turonenses, e qua pecunia collata exstrui curavit hanc turrim, quae inde Butyriturris vulgo hodie nuncupatur. Franc. Sweertius Notis in Hieron. Magium de Tintinnabulis c. 20.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • TURRIS — ab Aeolic. τυῤρὶς. pro τύρσις, ornandae et muniendae Urbi excogitata. Sacris quinetiam peragendis, quales campanariae Christianorum Turres; quae si contectae sint, cam panas longius personare statuit Magius, quam si apertae: eo quod sonus non in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”